Traditional Latin Rite Baptism of Blaise Marshall (Taylor & Joy Marshall’s son) By Fr Wolfe, F.S.S.P.

This is a nice video of the Baptism of Taylor & Joy Marshall’s , son through the traditional Latin rite. It also includes the ‘ Churching of Women“. The video has captions so that you know exactly what is happening.

What beautiful traditions we have.

Here is the Traditional Rite of Baptism for Children:


Sacerdos interrogat infantem (si plures sint baptizandi, singulariter singulos):

N. Quid petis ab Ecclésia Dei?

Patrinus respondet: Fidem.

Sacerdos: Fides, quid tibi præstat?

Patrinus respondet: Vitam ætérnam.

2. Sacerdos (etiam singulariter singulis):

Si ígitur vis ad vitam íngredi, serva mandáta. Díliges Dóminum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota ánima tua, et ex tota mente tua, et próximum tuum sicut teípsum.

3. Deinde ter exsufflat leniter in faciem infantis, et dicit semel (singulariter singulis):

Exi ab eo (ea), immúnde spíritus, et da locum Spirítui Sancto Paráclito.

4. Postea pollice facit signum crucis in fronte, et in pectore infantis, dicens (singulariter singulis):

Accipe signum Crucis tam in fron + te, quam in cor + de, sume fidem cæléstium præceptórum: et talis esto móribus, ut templum Dei jam esse possis.

Pro uno vel una

Orémus. OratioPreces nostras, quæsumus, Dómine, cleménter exáudi: et hunc eléctum tuum N. (hanc eléctam tuam N.) crucis Domínicæ impressióne signátum (signátam) perpétua virtúte custódi: ut magnitúdinis glóriæ tuæ rudiménta servans, per custódiam mandatórum tuórum ad regeneratiónis glóriam perveníre mereátur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.


Read more.